MUSEUM
Domum Erasmi visere
Erasmus anno 1521 versatus est in hac domo Gothica (1450-1515), in qua insunt antiqua opera picta (Holbein, Bosch, Metsys), bibliotheca librorum antiquorum ditissima et Hortus philosophicus.
Apertum omnibus diebus, præter Lunæ diem, ab hora 10 ad horam 18h.
HORTUS
Hortos visere
Apud Domum Erasmi est duplex hortus : Hortus medicinalis creatus a René Pechère (1989) et Hortus philosophicus, quem creavit Benoît Fondu (2000) una cum quattuor artificibus (Catherine Beaugrand, Marie-Jo Lafontaine, Perejaume et Bob Verschueren).
Apertum omnibus diebus, præter Lunæ diem, ab hora 10 ad horam 18h. ; accessus gratuitus.
BEGINAGIUM
Beginagium visere
Anno 1252, beneficio cuiusdam canonici, parvum beginagium octo hominum institutum est iuxta ecclesiam collegialem ; hoc est minimum beginagium totius Belgicæ.
Apertum omnibus diebus, præter Lunæ diem, h. 10-12 et 14-18.
BEGINAGIUM
Mysterium in Beginagio
Decursu temporum, museum ditatur innumeris rebus, quarum origo aut usus non est notus. Certis temporibus e conditorio nostro extrahimus unam ex his rebus de quibus nihil dicere possumus, sperantes fore ut hospites nos iuvent ad rem explicandam. Estisne tam dubii quam nos sumus ? Tum adhibete phantasiam et excogitate : vestra sententia, qui esse potuit usus horum instrumentorum ?