Quis sit

Erasmus, qui numeratur inter doctissimos homines aevi sui, Princeps Humanistarum vocatus est. Vixit inter Renascentiam, tempore quo pleraeque cognitionis rationes renovatae sunt atque reditum est ad fontes antiquitatis Graecae et Romanae. Roterodami natus est anno 1469, Basileae anno 1536 de vita decessit.

Tanta fuit eius fama, ut triginta tantum annos natus ab illius temporis regibus et imperatoribus saepius invitatus sit. Erasmus viator est, semper movetur, atque orbis doctus constituitur et instruitur circa eius mobile lumen.

Inter Erasmi opera hodie maxime claret Laus Stultitiae, quam in equo sedens conscripsit cum ex Italia iter faceret in Angliam. Hic autem libellus, quo auctor irridet impugnatque mores principum laicorum et religiosorum, imprimis donum est amico Thomae Moro datum, apud quem Erasmus in Anglia versatus est. Nam in humanista nostro prima virtus est amicitia.

Erasmus se profitetur defensorem elegantiae sermonis Latini, qui tunc erat diversarum gentium sermo communis ; tum emendatorem traditae christianitatis, quam ita restaurare volebat ut ad Deum directior esset accessus ; denique renovatorem institutionis, quam curavit operibus grammaticis, libris scholasticis, Lovaniensi Collegio trilingui. Itaque Erasmus simul est et unus e maximis scriptoribus neolatinis, et theologus actuosus, et ingeniosus paedagogus.


top of the page
Image

Viator

Ego mundi civis esse cupio, communis omnium.

Ut fontes biblicos investigaret, ut maecenates inveniret, ut variis invitationibus responderet, Erasmus continuis itineribus per Europam litteratam factis veram instituit amicorum doctorumque communitatem.

Iuvenis in Batavia vixit, Roterodami et Daventriae, ubi studuit. Inter eosdem annos monachus factus est in monasterio Steyn ; ibi consecutus est scientiam linguae Latinae, doctis tunc communis, necnon studium litterarum, fundamenta theologiae et Italiae amorem.

Monasterium anno 1493 reliquit studia Lutetiae Parisiorum perrecturus, ubi Latinis lectionibus vitam sustinuit misere.

In Anglia anno 1499 amicitiam iunxit cum Thoma Moro et Iohanne Coleto. Qui viri apud eum auctoritate plurimum valuerunt. In universitatibus Oxoniensi et Cantabrigiensi studuit docuitque, regnante famoso Henrico VIII.

Annis 1506-1509 iter fecit in Italiam : qua occasione data ei contigit urbes antiquas lustrare, magnas bibliothecas adire, polire linguae Graecae scientiam ad vetera manuscripta legenda necessariam, eruditos viros convenire quorum auxilio fructus est. Etiam typographi, ut Aldus Manutius, ei praesto fuerunt. Aegre autem tulit papalis aulae luxuriam, populi superstitionem et papae Iulii II, Michaelis Angeli patroni, bellicam ferocitatem.

Deinde munus obtinuit eximium, nam factus est consiliarius imperatoris Caroli Quinti ; itaque annis 1516-1521 sedem collocavit in Germania Inferiore, ubi Antverpiae versatus est, Brugis, Lovanii, Mechliniae et... Anderlaci, in hodierno suburbio urbis Bruxellarum.

Erasmus postea Basileam se contulit in Helvetiam, ubi mortem denique obiit septuaginta fere annos natus, anno 1536, in toto orbe terrarum celebratus. Eius amicus Iohannes Coletus recte praedixerat :

Nomen Erasmi nunquam peribit


top of the page
Image

Philosophia

Erasmus opiniones diffundere voluit, quae sunt hae :

Cultus pacis

Erasmus horrens videt quantum detrimenti afferant bella, quae illo tempore indesinenter aguntur inter Francogalliam Vadensium (Franciscum I), regiones Germanicas et Hispaniam Habsburgorum (Carolum Quintum), Angliam (Henricum VIII), incursiones Turcorum (Solimanum Magnificum). Itaque nec epistulis nec libris cessat omnium nationum reges hortari, ut bella finiant et inter diversos populos pacem tandem concilient.

Ecclesiae renovatio

Primum Ecclesiae officium, ait Erasmus, pertinet ad fidem propagandam ; qua de causa eam dedecet administrare tamquam si esset civitas. Huiusmodi sententiae concitaverunt vehementes reprehensiones theologorum, qui tunc temporis Inquisitionem curabant. Erasmi libri et cogitationes adiuverunt ut Reformatio protestantica oreretur labefieretque ordo Ecclesiae catholicae. Ipse autem, quamquam in vita sua non raro protestatus est, protestans tamen numquam factus est atque usque ad mortem Ecclesiae catholicae Romanae mansit fidelis.

Indulgentia

Erasmus persuasum habebat, cum res humanae natura sint ambiguae, numquam praepropere condemnandas esse ceterorum cogitationes. Illo enim tempore cum variae apparerent novitates - populi trans maria in America inventi, musulmani, reformatores -, humanista eo adductus est ut hominem animo comprehenderet libero arbitrio praeditum, separata fide religiosa.

Unitas cultus civilis Europaei

Erasmus se ipse dicit mundi civem. Nusquam commorans, regiones potius petivit, in quibus cultus civilis et humanismus floreret. Duarum tantum societatum, ut erat verus Europaeus, se professus est participem : Rei publicae Litterarum et Ecclesiae christianae.


top of the page
Image

Opera

Erasmus, qui studere numquam desiit, scientiam suam profudit innumeris libris et epistulis.

Quo erat acerrimo ingenio, veterem infitiatus est philosophiam, quae in mediaevali doctrina scholastica nitebatur. Unus fuit e primis, qui sacros textus ratione scientifica, i.e. philologica, tractaverunt, ut exegesin inde possent trahere.

E viginti milibus epistularum, quas conscripsit, tria milia nobis sunt servata. Hae epistulae missae sunt tam in Poloniam quam in Hispaniam, tam ad reges quam ad portitores. Ipse asseverabat non raro accidere, ut epistulas in die scriberet amplius quadragenas.

Eius adagia et colloquia veteribus libris scholasticis successerunt et mediaevalem institutionem novaverunt.

Ceterum eius aequales maximam habuerunt Latinam Novi Testamenti translationem, quam Erasmus e Graeco fecit. Haec enim translatio substituta est in locum Vulgatae, quae dicitur, a sancto Hieronymo plus mille annis ante compositae. Erasmus e Graeco in Latinum etiam vertit multos auctores antiquos, quorum opera sic peropportune resuscitavit.

Omnia quae scripsit, scripsit Latine et Graece, sed eo vivo iam pleraque translata sunt in linguas vernaculas : Anglicam, Theodiscam, Francogallicam, Italicam, Hungaricam, Hispanicam...


top of the page
Image