AMICI MUSEI

Cur fis amicus Domus Erasmianae ?

... Quia adiuvare cupis, etiam modeste, ut augeatur copia rerum in museo expositarum ; nam praeter dona museum nullam pecuniam ad hanc rem accipit.

.. Quia fovere cupis hanc praeclaram domum, cuius fama lucet ultra fines nostros ; quia vir hic honoratus, Erasmus, unus est e fecundissimis Renascentiae auctoribus, ac nos sumus eius heredes.

... Quia…

Plura de hac re

Cur fis amicus Domus Erasmianae ?

AMICI MUSEI

Devenir membre

Coordonnées bancaires :

Les amis du Musée Érasme a.s.b.l.
Rue de Formanoir, 31, 1070 Bruxelles

Banque Belfius

Compte : 068-2302474-12
IBAN: BE19 0682 3024 7412
BIC: GKCCBEBB

Nous pouvons émettre un agrément fiscal à partir d'un don de 40 euros.

Devenir membre

STATUTA

Statutum et administratores

Consociatio amicorum Erasmi condita est anno 1932, cum creatum est museum. Eadem anno 1981 facta est societas non lucrosa ; altera societas non lucrosa, nomine « Erasmus 2000 », creata est anno 1999. Quae, mutato statu societatum non lucrosarum, anno 2006 vocata est "Les Amis du Musée Érasme - De Vrienden van het Erasmusmuseum".

Statutum (pdf)
Administratores (pdf).

Statutum et administratores

ADEPTIO

Novum opus in museo, et quidem pulcherrimum : Stultifera navis, ab Alberto Dürer illustrata

Beneficio cuiusdam Mæcenatis, Domus Erasmi nuper emit primam editionem Latinam clarissimi operis Sebastiani Brant c.t. Stultifera navis (1497). Hoc incunabulum non solum est insigne exemplum historiæ rei typographicæ, sed etiam egregie pertinet ad investigandam Erasmi Laudem stultitiæ, quæ paucis annis post, i.e. a. 1511, edita est.

Plura de hac re

Novum opus in museo, et quidem pulcherrimum : Stultifera navis, ab Alberto Dürer illustrata

MUSEUM

Domus Erasmi meruit praemium lustratorum anni 2009 !

M. Maio 2009

Domus Erasmi anno 2009 electa est a lustratoribus, praemiumque accepit quod anno praeterito reportaverant Belgica Musea regia Bellarum Artium. Hoc praemio magnifice illustrantur ea, quae anno 2008 proposita sunt in museo 75 annis ante condito. Spectate sedem interretialem : www.prixdesmusees.be. Gratias agimus quod nobis favistis !

Nuntius diurnariis destinatus (pdf)

Domus Erasmi meruit praemium lustratorum anni 2009 !