Horti Domus Erasmianae

Horti Erasmi sunt et voluptati et scientiis dicati. Anno 1987 hortus herbarum medicinalium primum creatus est ab architecto Renato Pechère. Hic « hortus morborum » est tamquam humanistae imago botanica : in eo enim centum fere plantae sexti decimi saeculi coluntur, quibus Erasmus usus est sanationis causa. Pone hunc hortum corporalem est alter hortus, qui est tamquam hortus horti : hortus philosophicus, in quo mundum possimus meditari. Hoc autem propositum ortum est e colloquio ab humanista anno 1521, paulo post mansionem Anderlacensem, conscripto sub titulo q.e. « Convivium religiosum ». Cuius exemplo, anno 2000 verno tempore, ornationes horti ita ordinatae sunt ut ambulatores plantas floresque singillatim possent admirari, quos Erasmus, primus Europaeus, inter crebra itinera conspexit. In hoc horto corporali, in hoc horto mundiali reconditae sunt « camerae philosophicae » ab hodiernis artificibus institutae, iuxta quas licet assidere, frui tempore fluenti, colloqui cum amicis ; nam, ut Erasmus monuit,

« Ubi amici, ibi opes ».


top of the page
jardins