Domus Erasmiana et Beginagium

Domus Erasmiana et Beginagium numerantur inter antiquissima Belgicae musea municipalia. Cum his aedificiis tum ecclesia Sancti Petri et Vidonis commemoratur egregia historia Anderlaci, oppidi Medio Aevo ea de causa florentis, quod ibi colebatur sanctus Vido pecoris patronus et quod situm erat iuxta viam peregrinationis Compostellanae. Anno 1252, aliquo canonico largiente, parvum beginagium octo feminarum capax exstructum est in umbra collegialis ecclesiae.

Circum circa erant amplae domus, in quibus versari solebant canonici Anderlacensis capituli ; unus ex eis anno 1522 papa creatus est sub nomine Hadriani VI.

In una ex his domibus Erasmus anno 1521 convenit amicum suum Petrum Wijchmans, qui scholaster erat. Anderlacum tunc temporis erat vicus ruralis in quo non amplius trecenti vivebant homines ; Erasmus ergo ad Budaeum amicum Francogallum scripsit se secutum esse eius consilium Anderlacumque ea de causa venisse, ut et ipse agricolam luderet ! Haec mansio, quamvis satis brevis, animos tamen vehementer occupavit, nam septimo decimo saeculo « sacrae peregrinationes » iam fiebant ad domum « in qua vixerat magnus Erasmus ». Quae domus hodie simul est museum opera antiqua servans - ut tabulas Primitivorum, qui dicuntur, pictorum Flandrorum, opera sculpta, supellectilem - et studiorum sedes pretiosis libris ornata, in qua indagatoribus continuare licet Erasmi scientificum opus.


top of the page
musée érasme